monumenta.ch > Hieronymus > sectio 362 > sectio 12 > 1 > sectio 201 > sectio 412 > sectio 52 > sectio 19 > sectio 146 > 9 > sectio 6 > sectio 11 > sectio 116 > sectio 209 > sectio 2 > 2 > sectio 222 > sectio 1 > sectio 131 > 46 > 3 > 15 > sectio 72 > sectio 34 > sectio 76 > sectio 31 > sectio 40 > sectio 124 > sectio 21 > sectio 6 > 23 > 19 > sectio 31 > csg102.279 > sectio 46 > 4 > sectio 381 > sectio 5 > . . . > bnf6048.115 > sectio 166 > sectio 83 > sectio 159 > sectio 32 > sectio 3 > sectio 131 > sectio 75 > 14 > sectio 94 > sectio 86 > 6 > sectio 42 > 45 > sectio 92 > sectio 295 > sectio 186 > sectio 15 > sectio 83 > sectio 81 > sectio 323 > sectio 99 > 13 > sectio 13 > sectio 13 > 5 > sectio 312 > 4
Ambrosius, Epistolarum classis I, 33, 3. <<<     >>> 5.

4.

1 Sancti autem primogeniti sunt; denique habes in Numeris: Ecce tuli levitas de medio filiorum Israel pro omni primogenito, qui aperit vulvam, a filiis Israel.
2 Mihi enim in quo die percussi omne primogenitum Aegypti, sanctificavi omne primogenitum Israel (Num. III, 12).
3 Ergo levitas pro primogenitis accepit, quasi sanctos; sanctos enim primogenitos esse cognoscimus ex epistola ad Hebraeos scripta, in qua habemus: Sed appropinquastis Sion monti, et civitati Hierusalem, et decem millibus angelorum; et Ecclesiae primitivorum (Hebr. XII, 22).
4 Ergo sicut primogeniti Ecclesiae sancti, sic et levitae; quoniam ipsi quoque primogeniti.
5 Non enim nascendi ordine sancti, sed sanctificationis munere; Levi enim tertius filius fuit Liae, non primus utique (Gen. XXIX, 34).